라틴어 문장 검색

Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: " Redde! ".
그러나 이들은 약탈과 노략질을 당한 백성 모두 굴속에 묶여 있고 감방에 갇혀 있다. 이들은 약탈품이 되었지만 구해 주는 이 없고 노략품이 되었지만 “돌려주어라.” 하고 말해 주는 이 없다. (불가타 성경, 이사야서, 42장22)
Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius.
누가 야곱을 노략질당하게 내놓으시고 이스라엘을 약탈자들에게 내놓으셨느냐? 바로 주님이 아니시냐? 우리가 그분께 죄를 짓지 않았느냐? 그들은 그분의 길을 걸으려 하지 않았고 그분의 법에 순종하지 않았다. (불가타 성경, 이사야서, 42장24)
" Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, propter omnia peccata tua, in omnibus terminis tuis.
나는 너의 재산과 보화를 노획물로 내어 주리라. 그것은 네 거주지 곳곳에서 네가 저지른 온갖 죄악의 대가다. (불가타 성경, 예레미야서, 15장13)
montibus in campo. " Divitias tuas, omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis.
산과 들녘에서 나는 너의 재산과 온갖 보화를 노획물로 내어 주리라. 너의 나라 곳곳에서 저지른 죄 때문에 너의 산당도 내어 주리라. (불가타 성경, 예레미야서, 17장3)
Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam; et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.
그들의 낙타들이 노획물이 되고 그들의 가축 떼가 전리품이 되리라. 관자놀이의 머리를 민 자들을 내가 사방으로 흩어 버리고 그들 주변 곳곳에서 그들에게 환난을 불러오리라. 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 49장32)
et disrumpam velamina vestra et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum, et scietis quia ego Dominus.
또 너희의 너울을 찢어 버리고 너희 손에서 내 백성을 구해 내어, 그들이 다시는 너희 손에 사냥감이 되지 않게 하겠다. 그제야 너희는 내가 주님임을 알게 될 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 13장21)
idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram, et scies quia ego Dominus.
그러므로 나 이제 너에게 손을 뻗어 너를 민족들의 약탈품으로 내놓겠다. 너를 민족들에게서 잘라 버리고 나라들 가운데에서 멸망시켜, 너를 전멸시켜 버리겠다. 그제야 너는 내가 주님임을 알게 될 것이다.’” (불가타 성경, 에제키엘서, 25장7)
Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus; et erit in direptionem gentibus.
그리하여 그곳은 바다 한가운데에서 그물이나 펴서 말리는 곳이 되리라. 정녕 내가 말하였다. 주 하느님의 말이다. 티로는 민족들의 약탈품이 되고 (불가타 성경, 에제키엘서, 26장5)
Vae, qui praedaris, cum nemo te praedatus sit; qui devastas, cum nemo te devastaverit! Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis; cum perfeceris devastationem, te devastabunt.
불행하여라, 자기는 파괴되지 않았으면서 파괴만 하는 너! 자기는 배신당하지 않았으면서 배신만 하는 너! 네가 파괴를 끝내면 너 자신이 파괴되고 네가 배신을 마치면 너 자신이 배신을 당하리라. (불가타 성경, 이사야서, 33장1)
Illic pardus, apertiori latrocinio neronizans, pecudum vulgus non solum in vestibus, verum etiam in propria praedabatur persona.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:157)
Quadam die invalescente inedia, et urgente plures nobiles et ignobiles, quidam Tullensis Ecclesiae archidiaconus, nomine Ludowicus, defectione sui stipendii compulsus, et famis gladio expugnatus, [0469A] cum caeteris clericis et laicis numero trecentis, inopia coactus, ab exercitu secessit in loca ubertate alimentorum diffamata, sita in montanis Antiochiae intervallo trium milliarium, ubi secure praedari et morari arbitrabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:1)
- De direptione castrorum et diversitate vinculorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 111:2)
- Item de generali coede civium et direptione templi Domini.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 45:3)
At nunc se a Tamsapore et Nohodare optimatibus missum, qui catervas ductaverant praedatorum, ad eos redire quae didicerat perlaturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 16:2)
Inter haec tamen funera direptionesque civitatis excisae, Aeliano comite et tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia, stragesque multiplicatae Persarum, patibulis sceleste suffixis, Iacobus et Caesius, numerarii apparitionis magistri equitum aliique protectores, post terga vinctis manibus ducebantur, Transtigritanis qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique discrimine, ad unum omnibus contruncatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION